Index

Back Top Print

CATECHISMUS CATHOLICAE ECCLESIAE

 

PARS TERTIA 
VITA IN CHRISTO

SECTIO PRIMA 
VOCATIO HOMINIS: 
VITA IN SPIRITU

CAPUT PRIMUM 
PERSONAE HUMANAE DIGNITAS

ARTICULUS 4 
ACTUUM HUMANORUM MORALITAS
 

1749 Libertas hominem subiectum efficit morale. Homo, cum modo agit deliberato, est, ut ita dicamus, pater suorum actuum. Actus humani, id est, libere post conscientiae iudicium electi, sunt moraliter aestimabiles. Sunt boni aut mali.

I. Fontes moralitatis

1750 Actuum humanorum moralitas dependet:

— ex obiecto electo;
— ex fine intento seu ex intentione;
— ex circumstantiis actionis.

Obiectum, intentio et circumstantiae « fontes » constituunt, seu elementa constitutiva, moralitatis actuum humanorum.

1751 Obiectum electum est bonum in quod voluntas deliberate tendit. Est materia actus humani. Obiectum electum actum voluntatis moraliter specificat, prout ratio illud agnoscat et iudicet conforme vel non cum vero bono. Obiectivae normae moralitatis rationalem boni et mali enuntiant ordinem, quem conscientia testatur.

1752 Coram obiecto, intentio se collocat e parte subiecti agentis. Intentio, quippe quae ex fonte voluntario est actionis eamque per finem determinat, elementum est essentiale in morali aestimatione actionis. Finis est primus terminus intentionis et scopum indicat quem actio prosequitur. Intentio motus est voluntatis in finem; terminum respicit actionis. Ipsa est propositum boni quod ab actione incepta exspectatur. Ad actiones singulares non reducitur dirigendas, sed in eumdem scopum potest plures actiones ordinare; totam vitam potest ad finem ultimum disponere. Exempli gratia, servitium praestitum habet ut finem adiuvare proximum, sed potest simul amore Dei inspirari tamquam finis ultimi omnium nostrarum actionum. Eadem actio potest etiam pluribus inspirari intentionibus, sicut servitium praestare ad favorem obtinendum vel ad vanitatem exinde educendam.

1753 Intentio bona (exempli gratia: proximum adiuvare) nec bonum nec iustum reddit modum agendi qui in se ipso esset deordinatus (sicut mendacium et maledicentia). Finis media non iustificat. Sic innocentis damnatio iustificari non potest tamquam medium legitimum ad populum salvandum. E contra, mala intentio superaddita (sicut gloria vana) malum reddit actum qui in se potest bonus esse (sicut eleemosyna61).

1754 Circumstantiae, in quibus consequentiae includuntur, elementa sunt secundaria actus moralis. Conferunt ad actuum humanorum bonitatem vel malitiam moralem aggravandam aut minuendam (exempli gratia, summa cuiusdam furti). Possunt etiam agentis attenuare vel augere responsabilitatem (sic propter mortis metum agere). Circumstantiae ex se qualitatem moralem ipsorum actuum mutare non possunt; nec bonam reddere possunt nec iustam actionem in se ipsa malam.

II. Actus boni et actus mali

1755 Actus moraliter bonus simul bonitatem praesupponit obiecti, finis et circumstantiarum. Finis malus actionem corrumpit, etiamsi eius obiectum in se bonum sit (sicut orare et ieiunare ut quis ab hominibus videatur).

Obiectum electionis potest per se solum totum agendi modum vitiare. Sunt concreti agendi modi — sicut fornicatio — quos eligere semper erroneum est, quia eorum electio deordinationem implicat voluntatis, id est, malum morale.

1756 Erroneum ergo est de actuum humanorum moralitate iudicare, solummodo intentionem quae illos inspirat, vel circumstantias considerando (rerum ambitum, socialem pressionem, coactionem vel necessitatem agendi) quae quasi eorum sunt scaena. Actus sunt qui per se ipsos et in se ipsis, independenter a circumstantiis et ab intentionibus, ratione sui obiecti semper sunt graviter illiciti; sic blasphemia et periurium, homicidium et adulterium. Non licet malum facere ut exinde bonum proveniat.

Compendium

1757 Obiectum, intentio et circumstantiae tres constituunt « fontes » moralitatis actuum humanorum.

1758 Obiectum electum actum voluntatis moraliter specificat prout ratio illud agnoscit et iudicat bonum vel malum.

1759 « Nullum malum bona intentione factum excusatur ».62 Finis non iustificat media.

1760 Actus moraliter bonus simul obiecti, finis et circumstantiarum praesupponit bonitatem.

1761 Sunt rationes agendi concretae quas eligere semper erroneum est, quia earum electio inordinationem implicat voluntatis, id est, malum morale. Non licet malum facere ut exinde bonum proveniat.


(61) Cf Mt 6,2-4.

(62) 5 Sanctus Thomas Aquinas, In duo praecepta caritatis et in decem Legis praecepta expositio, c. 6: Opera omnia, v. 27 (Parisiis 1875) p. 149.